Maior
pars docentium de temporis angustiis conqueritur, quod in exiguum spatium docemus,
quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo
ut exceptis admodum paucis ceteros discipulos in ipso discendi apparatu schola
destituat. Non exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus. Satis longae
lectiones et in maximarum rerum consummationem large datae sunt, si omnes bene
collocarentur; sed ubi inefficaciter diffluunt, aestate adveniente tempus quod
ire non intelleximus transisse sentimus.
Ita
est: non accipimus breve spatium ad docendum, sed fecimus, nec inopes eius sed
prodigi sumus. Sicut amplae
et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at
quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt, ita tempus in
docendo bene disponenti multum patet.
(liberamente tratto e adattato da Seneca)
Nessun commento:
Posta un commento